monumenta.ch > Hieronymus > sectio 1

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 88, 1
BEATISSIMO PAPAE THEOPHILO HIERONYMUS. Duplicem mihi gratiam Beatitudinis tuae litterae praestiterunt: quod et sanctos et venerabiles Agathonem Episcopum, et Diaconum Athanasium habuerint portitores: et adversum sceleratissimam haeresim, zelum fidei demonstrarint. Vox Beatitudinis tuae in toto orbe pertonuit, et cunctis Christi Ecclesiis laetantibus, diaboli venena siluere. Nequaquam amplius antiquus serpens sibilat; sed contortus et evisceratus, in cavernarum tenebris delitescens, solem clarum ferre non sustinet. Equidem super hac re, et antequam scriberes, ad Occidentem Epistulas miseram, ex parte haereticorum strophas, meae linguae hominibus indicans. Ex dispensatione Dei factum puto, ut eodem tempore tu quoque ad Anastasium Papam scriberes, et nostram, dum ignoras, sententiam roborares. Verum a te nunc admoniti, magis studium accommodabimus, ut hic et procul simplices ab errore revocemus. Nec timeamus subire odia quorumdam; nec enim debemus hominibus placere, sed Deo: quanquam ardentius ab illis defendatur haeresis, quam a nobis oppugnetur. Simulque obsecro: ut si qua Synodica habes, ad me dirigas: quo possim tanti Pontificis auctoritate firmatus, liberius et confidentius pro Christo ora reserare. Vincentius Presbyter ante biduum, quam hanc Epistulam darem, de Urbe venit, et suppliciter te salutat, crebroque sermone concelebrat, Romam et totam pene Italiam tuis post Christum Epistulis liberatam. Adnitere ergo, Papa amantissime atque beatissime, et per omnem occasionem ad Occidentales Episcopos scribe, ut mala germina, acuta, ut ipse significas, succidere falce non cessent.